- PIMENTELLIA
- PIMENTELLIAcelebris in Portugallia Familia, ex Gallaecia eo profecta. In qua in primis Vasco Martinus Pimentel praecipuo honoris gradu, apud Alfonsum III. Portugalliae Regem viguit, sed eô inimicorum odiô deiectus est. Filius eius Alsonsus, nepos Ioh. Alfonsus, acpronepos Rodericus, cognomine Bonus, bellicâ virtute exstitêre illustres. Quô ultimô genitus est Ioh. Alfonsus, cui Henricus III. Rex Castellae Beneventum (Benavente) cum titulo Comitis concessit. Hic Rodericum Alfonsum genuit, Ioh. Alfonsi, in quo Comit. de Mayorga titulus coepit, atque Alfonsi, patrem, Alfonsus ex minori filio Petro Dn. de Villafafila, avus exstitit Bernardini primi Marchionis de Tabara et reliquorum, (de quibus vide infra in voce Tabara) satoris. Maior Alfonsi filius Rodericus Alfonsus genuit Ludovicum Marchionem de Villa franca, cuius filia Maria Pimentellia nomen et Villam Francam Toletanis intulit atque Alfonsum Comitem de Benavente; quô natus Antonius Alfonsus, reliquorum Comitum sator, et Petrus, Philippi II. gratiâ Marchio de Viana in Gallaecia creatus ac novae lineae auctor exititi. Comites Pimente llios quod attinet, eorum sic habet series: Alfonsus Pimentel Comes Benevantanus, ex Maria (filia Didaci Fernandini de Quinnones) pater fuit Roderici Alfonsi Pimentel. Comitis de Benav. quô et Mariâ Pachecâ genitus Alfonsus Pimentel Comes de Benavente, iunxit sibi Annam de Vela sco et Herrera, atque ex ea suscepit Antonium Alfonsum Fimentellium Comitem Beneventanum; maritum Ludovicae hcuriciae Gironae, et ex ea patrem Ioh. Alfonsi Pimentellti Comitis Benev. cui Catharina Quinnonia Comes de Luna, peperit Antonium Alfonsum Pimentellium Comitem Lunae et Beneventi: Patrem ex Maria Pontia de Leon. Ioh. Alfonsi Pimentellii Comitis de Mayorga, Roderici Alfonsi Pimentellii, Claudii de Quinnones, Ludovici Pimentellii etc. qui hoc saeculô floruêre. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. p. 83.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.